is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

C A P U T IV.

De regno Cassandri 316—297.

§ 1. De finibus regni Macedonici; de urbibus a Cassandro conditis.

Imperium Macedonicum anno 316 dissolutum est, omne vinculum quod diversas partes imperii in unum cohiberet, confractum est, in universo satrapes, Antigono excepto, sese sustinere conantur tamquam principes diversorum regnorum. Hanc ob rem etiam Cassander inde ab hoe anno, exstinctis praecipuis imperii competitoribus, Olympiade et Eurydice, cum infans Alexander, lieres imperii legitimus et mater ejus Amphipolide in potestate ejus essent, tamquam princeps Macedoniae considerandus est.

Praeterquam quod regnavit in ipso agro Macedonico, auctoritas ejus etiam agnita est in Paeonia, semper f'oedere conjuneta cum Macedonia, in Epiro ubi Lyciscum nuper summis rebus praefecit, in universa fere Graecia, excepta Aetolia, quae regio natura ita munita erat, ut feroces gentes illic sedes habentes facile libertatem suam vindicare possent, et exigua parte Peloponnesi, ubi Polysperchontis filius Alexander sese sustinuit.

Ante omnia alia novus princeps id studuisse videtur,