is toegevoegd aan je favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

magnus numerus agrorum Cassandrinis datus est, cum ipse Cassander autem operam daret ut urbs cresceret, brevi tempore ita amplificata est, ut omnes urbes Macedoniae potestate anteiret '). Et perinde ac Thessalonicae etiam in Cassandream loea finitima contracta sunt. Sic Mende 2), sic universus ager Pallenensis 3).

Cassandrea sedes fuisse videtur viduarum regiarum ''). Justinus 16. 2. 4 Eurydicen, Lysimachi filiam Antipatri Cassandri filii uxorem, illic vitam agentem memorat. Etiam Arsinoe filia Ptolemaei Soteris, matrimonio cum Lysimacho conjuncta, post hujus mortein Cassandreae sedes liabuit, donec urbs a Ptolemaeo Cerauno capta est5). Eurydice autein Cassandrinis autonomiam dedit6), quae profecto postea ab Apollodoro sublata est.

Neque hoe loco negligenda est Uranopolis in cacumine Athoi montis condita a Cassandri fratre Alexarcho 7), cujus urbis memoria etiam per nummos aetatem tulit8).

§ 2. De Thebis restitutis.

Eidem odio in Alcxandrum adscribenda est restitutio Tliebarum, quae urbs initio regni sui a Cassandro in integrum restituta est. Cum exercitu enim Meridiem versus profectus ut Alexandrum Polysperchontis filium sibi subjiceret, ubi primum in Boeotiam pervenit, decretum edidit

1) Diod. 19. 52 cf. Paus. 5. 23. 2.

2) Liv. 31. 45. 14. „Cassandream petentes ad Mendin, maritimum civi„tatis ejus vicum."

3) Liv. 44. 10. 11. 12.

4) Niebuhr. Worte üb. alte Gesch. III p. 105 cf. 161.

5) Justin. 24. 2. 1.

®) Polyaen. 6. 7. 2

7) Plin. H. N. 4. 10. § 37. Strabo 331 fr. 35.

s) Muller. Nuraism. d'Alexandre 138. Head. Hist. nuram. 183.