is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dominati sunt, nummi Macedonici emissi sunt 1). Quamquam nihil nobis traditum est de institutionibus ipsius urbis, tarnen hi nummi nobis testes sunt, rationem inter Thebas et Macedoniam profecto recessisse a statu aliarum civitatium Graeciae, quae auctoritati Macedoniae obnoxiae erant. Hoe tantum scimus praesidium Macedonicum fuisse in Cadmea arce, sed hoe nihil ad ipsam rem. Sed si respicimus ad illos nummos, eonsentaneum est suspicari statum urbis non ita multum diserepuisse a statu aliarum urbium a regibus captarum in regionibus Macedoniae confinibus ut Abderorum, Maroneae et Aeni, quae urbes nomine tonus Hellenicae, tamen Macedoniae subjectae erant (ef. caput I pag. 27), et tamquam municipia Macedonica regibus in omni re oboediebant.

Hoe modo etiam explicari possunt varii conatus Thebanorum ut sese jugo Macedonico liberarent, quae res autem non ante annum 288 successit, cum urbs a Demetrio Poliorceta in libertatem restituta est. 2).

Etiam haec res argumento esse potest eur Cassander novam urbem non ab omni parte in libertatem restituerit, quod metueret ne reliquos Boeotos nimis exacerbaret. Eadem res facile explicat diversam rationem quae intercedit inter Cassandrum et Boeotos et Thebanos ab altera parte.

Anno enim 313 et Bocoti et Thebae contra Cassandrum insurrexerunt, sese Antigono applicaverunt, a Cassandro denuo in ordinem eoacti, hic cum Boeotis indutias fecit, cum Thebanis autem societatem iniit, id est eos redegit in pristinam conditionem, praesidium in Cadmea posuit3).

Tcmporibus insequentibus Thebanorum urbs diversis casibus obnoxia fuit, nunc ab uno principe capitur et occupatur, nunc alter urbem ad se trahit. Hoe tamen constat aliquid

1) Barclay Head History of the coinage of Boeotia 80.

2) Plut. Demetr. 46.

3) Diod. 19. 77. 6. è'elc; t^v ocvtov fVfniot%totv KxrévTWS'

T0V$ «AACt/; BOIUTOVS OLVQ%Qt$ X0lV!7X(lS\>0Ci.