is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

politicae proprium, et tune et hodie, et semper erit; in praesens haec res maximi momenti fuit, quod eo modo Polysperchon ex imperii competitore socius factus est. Pretium hujus novi tituli nimirum fuit praetura Polysperchontis in Peloponneso, et auxilium illo loco ei ferendum.

Filius Alexander in Asiam ad Antigonum transiit, nee tarnen patet quam ob eausam. Fortasse ei commissum erat, ut dignitatem patris publice in Antigonum transterret, ad quam suspicionem trahimur loco Diodori 19. 61. 1, praesertim cum videatur statim in Graeciam revertisse. Statim post Alexandri adventum Antigonus, contione militum et peregrinorum convocata rettulit de rebus Cassandri et edictum contra illum comprobandum curavit. Accusavit autem Cassandrum quod Olympiadem interfecisset, quod libera custodia detineret puerum regium et matrem ejus. Insuper contendit eum Thessalonicen per vim uxorem duxisse, affectare regnum Macedonicum tamquam suum, Olynthios in urbe Cassandrea collocasse, et Thebas a Macedonibus dirutas, in integrum restituisse. Deinde decretum tulit ut Cassander pro hoste haberetur, nisi urbes illas destrueret, et regem cum matre liberum dimitteret, in universo procuratori legitime creato Antigono oboediret. Non opus est dicere Antigonum hoe decreto sese gessisse ut decebat successorem Antipatri et Polysperchontis. Hanc ob rem nullam mentionem fecit de hujus rebus, quippe qui post foedus cum Antigono initum, gradu praetorio esset1).

Simul Antigonus decretum edidit de Graecorum libertate. A viris doctis dubitatur ad quosnam Graecos Antigonus illo decreto spectaverit, utrum solum gentes intra Thermopylas libertate donaturus fuerit, an etiam Graecos in Asia. Droysen 2.2.12 ann. 2, cumque eo Hugo Gaebler Erythrae p. 19 putat eum solum spectasse ad Graecos intra Thermo-

1) cf. Dvoyscn. 2. 2. 12 ann. 1. „Dass in dieser Anklage von seinem A'erbaltniss zu Polysperchon nichts erwahnt wird. ist auffallend, wenn „es nicht in Diodors Auszug blos übergangen ist."