is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

suum puero cederet, liberatus est. Altera quaestio autem est, num haec mors Antigono grata fuerit. Ego non crediderim quamquam Diodorus 19. 105. 3. confirmat ita fuisse. Hoe seelere enim ei praetextum ademptum est, quo C'assandrum cohibeiet, nunc enim non amplius universum imperium Alexandri heredi ejus vindieare potuit, profecto haec caedes una ex causis est, quae bellum rursus exardescere fecerunt. Quantum autem apparet, Ptolemaeus tuit praecipuus auctor belli quod mox insecutum est. Hic enim pepulit praesidia Antigoni ex aliquot urbibus Ciliciae, quas contra pacem superioris anni in potestate sua tenebat1).

Sed facere non possum quin suspicer expeditionem Polysperchontis contra Cassandrum anni 310 arctissime cohaerere cum caede Alexandri. Polysperchon enim tune temporis dominabatur Messenae et parvo regno quod sibi comparavit in Graecia, in quo sitae erant Corinthus et Sicyon; nimirum metuebat ne possessiones illas per longum tempus teneret, cum optime intelligeret, contra Cassandri vim sese sustinere non posse. Expectavit caedem Roxanes et regis offensioni fore plebi et nobilitati Macedoniae, et hac ipsa re speravit fore ut regnum suum reciperaret, quod assecuturus esset, si Macedonibus postremam Alexandri subolem ostenderet. Ad liane rem spectans, juvenem Heradem Barsines filium Lampsaco Corinthum arcessivit, qui cum matre ad euni pervenit, profecto haud inscio Antigono, qui sine dubio rem comprobavit, quo sibi novus titulus esset summi imperii vindicandi. Polysperchon Heraclis nomine socios ad bellum evocavit; Aetoli aliique ei statim morem gesserunt, exercitum viginti milia peditum et mille equitum coegit, quibuscum per Aetoliam et Epirum profectus est, ut per montes Tymphaeae in Macedoniam penetraret. Cassander ei illic obviam factus est, sed antequam res ad pugnam pervenit, hic cum Polysperchonte agere coepit, cui territorium suum in Graecia integrum obtulit, deinde ei concessit possessiones

1) Diod. 20. 19. 4.