is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ciam convertit, regnum Antigoni inter reliquos principes divisum est1).

Quaenam regiones Cassandro attributae sint, pro certo dici non potest, profecto Thessalia ei data est, de Epiro nihil patet. In Asia autem Cilicia Pleistarcho, Cassandri fratri datur 2), v. "Wilamowitz, Antigonos v. Karystos pag. 198, hanc provineiam Macedoniae adnumerat, cum eodem tempore suspicetur, Lyciam et Cariam eidem Pleistarcho addictas esse.

Neque magis traditum est quomodo Lysimachus et Seleucus diviserint regnum Antigoni; satis sit hic memorare Lysimachum partem occidentalem et septentrionalem Asiae Minoris adeptum esse. Ptolemaeus in divisione imperii a ceteris prorsus neglectus est. Seleucus contra hac divisione ita crevit ut Ptolemaeus et Lysimachus sese contra eum conjungerent, qui a sua parte Demetrii amicitiam quaesivit. Demetrius autem a Seleuco se in Ptolemaeum convertit, cum consentaneum sit suspicari eum etiam cum Cassandro pacem fecisse :l); eique supra reliquas possessiones concessam esse Ciliciam, iis autem conditionibus, ut non amplius fines suos amplificaret. Pyrrhus Epirota, frater Deidamiae uxoris Demetrii obses ad Ptolemaeum missus est.

Interim Athenis res mutatae sunt. Auctoritas fautorum et adulatorum Demetrii, Stratoclis cum sodalibus suis, imminuta est; moderati viri, Olympiodorus, Philippides et Demochares rebus praeficiuntur. Videtur Cassander profectus esse ut subjiceret Athenienses, videtur obsedisse Elateam 4), cum Olympiodorus civibus urbis auxilium ferret, qui etiam opem rogavit et adeptus est ab Aetolis °), quae

1) Polyb. 5. 67. et 28. 20 (17). 6. sqq.

2) Plut. Demetr. 31.

3) Niese 1. 355. Plut. Demetr. 32. Kas/ rijv yvvxlxx Tfd; KxrrecvSpov

stg/x^e tov xfohtyóv, x7ro*.v<ro(iévjjv tx$ üaetttxpxov axr^yoptxc;,

4) Paus. 10. 18. 7.

5) Paus. 1. 26. 3. Kxi to rijfj.i/.x%tköv toüto eyéveTO 'Asvivxi'ot; XtTio* (/.xltrrx èixfyvyelv tóu Kxrrxvèpou tóaepoi/.