is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Neque minus Antiochus Cerauni competitor fuit. Tarnen hic rex Macedoniae et Thraciae factus est, Antigonus, qui mari praepollens, classem paratam habuit, statim eum agressus est, profligatur autem a Cerauno et pellitur; quae victoria autem Antiochum ad pacem cum Cerauno traxit1). Hae victoria, insuper quaerendo amicitiain regis Ptolemaei Philadelphi qui anno 285 patri successit, Ceraunus in regno suo firmatus est2).

Pyrrhus interim expeditionem suam in Italiam parabat, neque reliqui principes vehementer dolebant, talem aemulum ad tempus ablegari. Laeti et benevoli eum adjuvabant, Ceraunus militibus, Antigonus navibus, Antiochus (et hoe quiilem documentuni est eum nondum negligere res in Europa gestas) pecuniis. Et interim Areus, Spartanorum rex bellum gessit contra Aetolos Antigoni socios, profecto Ptolemaei Philadelphi instigationey), ut etiam per socios Antigonum debilitaret, Cerauno autem opem ferret. Areus autem nihil hoe bello profecit, infecta re domum abire coactus est.

Nihilominus regnum Cerauni perbreve tempus stetit, vere enim anni 280 Galli in tria agmina divisi, inter ceteras regiones etiam Macedoniam invaserunt. Ceraunus iis obviam factus, profligatus et acie caesus est, Macedonia deinde a barbaris vastata est. Late populati sunt, ipsum regnum Maeedonicum anarchiae obnoxium fuit, nemo ex regni competitoribus tantum valuit ut patriam defenderet, donec tandem Sosthenes fortissimus vir, humili loco natus, rebus praefectus, barbaros in omnes partes dispersos cohibuit.

Sequenti anno (279) Galli iterum sedes suas reliquerunt, nune autem per Macedoniam ulterius progressi, Thessaliam vastantes ad Thermopylas pervenerunt, deinde in ipsam

1) Justin. 24. 1. Memnon 13. 3. Droysen 2. 2. 332

2) Justin. 17. 2. 9.

3) Droys. 2. 2. 334.