is toegevoegd aan uw favorieten.

Middeleeuwsche bibliotheken

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ELEGFA

Arnoldi Noviomagi, Hieeonymiani Drusiburgensis

quae tabulae pensili inscripta, pendebat in ecclesiae Sanctae Walburgae Bïbliotheca.

Congessere libros Ptolemaeus, Julius, et qui Forte suura a Yespis nomen habere potest.

Magna quidem his habiti peperére encomia fasces, Et tot victriei regna subacta manu.

At majora tarnen studiorum his protulit ardor, Auctaque magnificis Bibliotheca libris.

Expetit imperium vis saepe tyrannica, et ausus Approbat auspiciis sors male caeca suis.

Nam solet ista bonis plerumque obsistere, et illos Evehere, improbitas quis scelerata placet.

At studia amplecti, studiisque fideliter uti,

Yirtutis proprio non nisi fonte scatet.

Historiae unde ferunt tales viguisse probatis Moribus, et fama consenuisse bona.

Gaudendum ex animo, quod et ista aetate videmus, Quos juvat illorum splendida facta sequi.

Aspice quam pulchra domus baec testudine circum Pendeat, et niteat quot decorata modis.

Hinc fera flamma procul, procul importuna vetustas, Floreat, augescat, tristia damna procul.

Omnino Aoniis sedes dignissima Musis,

Quas reor huc gressus accelerasse suos.

Neglectisque ultro sylvis, et fontibus, antrisque Usque hic delicias quaerere veile suas.

Hic tibi de variis praeclara volumina rebus Ordine perpulchro quaeque locata jacent.

Omnia sunt syncera fide, seu sit novus Author Sive vetus, retinent schismata nulla locum.

Schismata quae telis tot se discordibus edunt.

Ut satis inde scias frontis habere nihil.

Omniaque extremis tamen huc contendere caudis, Ut verum obscurent, impietate Duce.

B|JLAGEN.