is toegevoegd aan je favorieten.

Middeleeuwsche bibliotheken

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ergo hujus quoties pede transis liraina tecti,

Submissa genium fronte verêre loei.

Authores venerare etiarn: deinde omnia raptim Curarum ex animo taedia pelle tuo.

Ut, quaecunque leges, attente ea cuncta recondas, Et studii pretium grande referre queas.

Hic scopus est, huc spectabant, qui clara pararunt Divino ingenio tot monumenta viri.

Si secum mala nulla agitat, dictante Catone, Qui concinnandis semper inerrat agris:

Quo minus id faciet libris qui gaudet honestis,

Et tali internam vomere versat humutn ?

Diligite, exclamat, sacra scripta, Hieronjnnus, et mox Nullus erit scelerum, quae caro gignit, amor.

Moribus huc aegri: sunt hic medicamina, laetis Non unquam in herbis qualia Phoebus habet.

Huc quoque longa quibus confert fastidia tempus, Lassatae hic mentis dulce levamen adest.

Turpe locis levibus, poclisque madentibus horas Fallere: quin istud perdere tempus erit.

Insudate libris: ita, quod remeabile non est A tergo linquet commoda magna sui.

Nempe beatifico juvat indulsisse labori,

Intimaque aethereo nectare corda fovet.

Vos quoque quos pleno ditavit copia cornu, O, adjutrices huc adhibete manus.

Multa quidem domus haec et magna volumina servat, Quae tamen optantur plurima abesse liquet.

Fundamenta jacent, sed adhuc fastigia desunt, Multorum haec operam, subsidiumque petunt.

Quisque det, indulgens quantum fortuna ministrat, Et sensim ex parvis grandis acervus erit.

Huc derivetur, quod sumptus inutilis, et quod Alea damnipotens, quodque taberna vorat.

Sic demum emerget, tacito quasi foenore, possis Quod dare, pauperie non retrahente manum.

Nee dare poeniteat, non absorbebitur alvo Quod datis: ante oculos mobile semper erit.

Nee cuiquam proprium, sed commune omnibus, binc ut