is toegevoegd aan uw favorieten.

M. Tullii Ciceronis De divinatione

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

auguratus. unde vobis est traditus ? Nempe eo Romulus regiones direxit tum, cum urbem condidit. Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui, quo canitur, similitudine 5 nomen invenit, ciim situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer. Quid? multis annis post Romulum Prisco regnante 31 Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio? 10 Qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea; itaque sue inventa ad meridiem spectaus in vinea media dicitur constitisse, cumque in quattuor partis vineam divisisset 15 trisque partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat reliqua, in regiones distributa mirabili magnitudine uvam, ut scriptum videmus, invenit. Qua re celebrata cum vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in magno nomine et gloria. Ex quo factum est, ut eum ad se rex 32 20 Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne fieri, consuluit. Ille augurio acto posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem novacula posse praecidi. Tum Attuin iussisse experiri. Ita cotem in comitium 25 allatam inspectante et rege et populo novacula esse discissam. Ex eo evenit, ut et Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. Cotem autem illam et novaculam defossam in comitio 33

30. regiones direxit = r. terminavil of determinavit. Mot den augurstaf werd een lijn, cardo, getrokken aan den hemel, van het Z. over 't hoofd van den augur naar hot N., en een andere, decumanus, loodrecht er door in 't zenith.

Saliorum — priesters van Mars. Hun ambtslocaal, curia, lag op den Palatijnschen heuvel.

81. Atto Navio. Door Cie. de nat. door. II § 9 bij vergissing tijdens Tullus Hostilius gedacht. Vgl. de nat. deor. II, 7.