Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

35 Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando veile pervertere? Non reperio causam. Latet fortasse obscuritate involuta naturae; non enim me deus ista scire, sed his tantum modo uti voluit. Utar igitur nee adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut 5 eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter portenta interpretari, eum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa

36 ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint. Quid ? qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in io sterilitate naturae, praedictus est ab liaruspicibusincredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracclius P. F., qui bis consul

et censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracclius, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi conprehensis 15 liaruspices convocavit? qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quani P. Africani filiam adulescentem; feminam emisit, XIX ipse paucis post diebus est mortiius. Inrideamus haruspices, 20 vanos, futtiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res conprobavit, contemnamus, condemnemm etiam Babylonem et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris et modis stellarum cursus persequuntur, condemnemus, inquam, hos aut 25 stultitiae aut vanitatis aut inpudentiae, qui quadringenta Septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis conprebensa continent, et mentiri iudicemus nee, saecu-

35. adducar — nl. ut eredam.

36. Ti Gracchus P. F. was gehuwd met Cornelia, dochter van Scipio Africanus Maior. — De Romeinen stelden zich de genii der mannen en de Iunones der vrouwen voor in slangengedaante; men fokte slangen en er waren er veel in Rome,

maar er gingen ook vele dood door de herhaalde branden. Do moeder van Alexander den Groote had ook een huisslang. (II, 135). Vgl. do Annm. bij § 33.

ut C. Gracclius scriptum reliquit. Vgl. II, 62.

numeris et modis „niet getallen on afmetingen."

Sluiten