Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

auctoritate contenti non sumus? Nee vero quicquam 85 aliud adfertur, cur ea, quae dico, divinandi genera nulla sint, nisi quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis ratio, quae causa sit. Quid enim habet haruspex, 5 cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem ? quid augur, cur a dextra corvus, a sinistra cornix faciat ratum? quid astrologus, cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria? Cur autem deus dormientes 10 nos moneat, vigilantes neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoe idem facere non queat? Cur fiat quidque, quaeris. Recte^omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, 86 id quaeritur. Ut, si magnetem lapidem esse dicam, qui 15 ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem, cur id fiat, adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod_idem facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante philosophiam patefactam, quae nuper inventa est, hac de re communis vita dubitavit, 20 et, posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas. Dixi de Pythagora, 87 de Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem, adiunxi veterem Academiam, Peripate- ) ticos^Stoicos; uiius dissentit Epicurus. Quid vero hoe turpius, / 25 quam quod idem nullam censet gratuitam esse virtutem ? /

85. ratio — „theorie", causa — in één lijn liggen. De astroloog

„principe". vroeg zich dus af, of de lijn,

pulmo incisus — „snede in die op het oogonblik van de

de longen" nl. met het offer- geboorte (van de persoon, wier

mes. Dit gold voor een slecht toekomst voorspeld werd) de

toeken. maan met de aarde verbond in

cur a dextru corvus — Zie § 12. haar verlengde liep door Jup-

(cur).. .faciat ratum „waarom... piter of door Venus.

een goed toeken geeft". sapiens „bij zijn verstand". Is

stella Iovis aut Veneris coniuncta dit partic. of adjectief?

cum luna — d.i. zoo, dat Juppiter 87. unus dissentit Epicurus enz.

of Venus met maan en aarde Zie de Aanm. bij I §5.

Sluiten