Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nonne et Helenum filium et Cassamlram filiam divinantes habehat, alterum auguriis, alteram mentis ineitatione et permotione divina? Quo in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos, apud maiores nostros fuisse scriptum 5 videmus. Quid ? Poluidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et filio ad Troiam profieiscenti mortem praedixisse commemorat? Omnino apud veteres. qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere, sic divinare regale ducebant. Testis est nostra civitas, in qua 10 et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate rexerunt. Eaque divinationum ratio ne in barbaris quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Haeduum, hospitem tuum laudatoremque, 15 cognovi, qui et naturae rationem, quam rpvaioloylav Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur et partim auguriis, partim coniectura, quae essent futura, dicebat, et in Persis augurantur et divinant magi, qui congregantur in fano commentandi causa atque inter se conloquendi, 20 quod etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis; nee quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante 91 magorum diseiplinam scientiamque perceperit. Licet autenr videre et genera quaedam et nationes huic scientiae deditas. ïelmessus in Caria est, qua in urbe excellit haruspicum 25 disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias duas certas habet, Iamidaruin unain, alteram Clutidarum, haru-

89. Marcios quosdam fratres. — Livius noemt slechts van één Marcius (fratres waren hem misschien onbekend) een paar orakelspreuken uit den 2<ie<> runischen oorlog, bk. XXV, 12. Cicero spreekt trouwens in § 115 ook van één. Men weet van dezen Marcius (Marcii) niets.

Polyidus. —Vgl. Ilias XIII, 663-6(58. Vgl. ook de nat. deor. II, 7.

!»0 Divitiacum. — Vgl. Caes. b.g. VI, 12.

(pvaioXoyiav - „natuurkunde". Dus niet onze physiologie.

magi, qui congregantur in fano — anders Herod. I, c. 131.

91. genera quaedam — „families".

Telmessus. — Zie Herod. I, c. 78. Iamidarum. — Zie Herod. IX,33. Clutidarum. — Zie Her. IX, 33.

Sluiten