Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse. Caput arsisse Servio Tullio dormienti quae historia non prodidit? /~Ut igitur, qui se tradidit quieti 5 praeparato animo cum bonis cogitationibus, tum rebus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et vera cernit in somnis, sic castus animus purusque vigilantis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum veritatem est paratior.

. LIV

10 Hoe nimirum est illud, quod de Socrate accepimus, ^2 quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur,

esse divinum quiddam, quod öctifióviov appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem quae15 rimus?) Xenophonti consulenti, sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: 'E t nostrum quidem', inquit, 'humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referundum', ad quem etiam Athenienses 20 publice de niaioribus rebus semper retfcylerunt. Scriptum 123 'r est item, cum Critonis, sui familiaris, oculum alligatum vidisset, quaesivisse, quid esset; cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, tum Socrates: 'Non 25 enim paruisti mihi revocanti, cum uterer, qua soleo, praesagitione divina.' Idem etiam Socrates, cum apud Deliuin male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut ventum est in trivium,

quod scribit Herodotus — nl. I, 85 vgl. Geil. N. A. V, ï>, 1-4. infans — „stom".

caput arsisse Servio Tullio — Liv. I, 39 Flor. I, 6, 1.

122. Saifióviov, cui... paruerit numquam impellanti, saepe revocanti — Zoo ook Plato Theag. p. 128 D Apol. p. 31 D, anders

Xenophon Mem. I, 1, 4, waar het Saifióviov ook heet aan te sporen.

123. apud Deliuni. Bij D., eigenlijk een heiligdom van den Delisehen Apollo,in Boeotië, werden in 424 de Atheners dooide Boeotiërs verslagen. Hier redde Alcibiades Socrates' loven.

Sluiten