Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

jJI Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. Qui enim tenoat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura sint. Quod cuni 5 nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic tra«iuctio temporis nihil novi efficientis et primum_quidque replicantis. 10 Quod et ii vident, quibus naturalis divinatio data est, et ii, quibus cursus rerum observando notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tarnen causarum et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa 15 dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caef 128 lestium. Non est igitur, ut mirandum sit ea praesentiri a divinantibus, quae nusquam sint; sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in causis 20 conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, 25 qui cursuni rerum eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difticile

127. alio loco. — Volgens de rudentis explicatio. — Ook over-

voorrede van het boek de fato drachtelijk wordt y.dAws(= touw)

was Cic. eerst van plan 2 boeken gebruikt in 't Gr. :idvia v.dXtov

aan het fatum te wijden, waar- ixieiveiv „alle krachten inspan-

schijnlijk in 't oerste verdedi- nen". (Doch die Gr. spreekwijze

gend in het tweede aanvallend, beteekent heel iets anders).

zoodat alio loco op het eerste primum quidque — „het een

zou slaan. Daar Cic. later zijn na het ander".

plan wijzigde, zoekt men zoo'n 128. pertractata is noutr. plur. plaats nu te vergeefs.

Sluiten