Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

est, plerumque, quodsi ne id quidem eonceditur, non numquam certe, quid futurum sit, intellegunt. Atque haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, cur sit divinatio, ducuntur a fato.

5 A natura autem alia quaedam ratio est, quae docet, ^29 quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus, quod maxime contingit aut dormientibus aut mente permotis. Ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque sentiat, (ex quo fit, 10 ut homines, etiam cuin taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiantj sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea, quae permixti cum corpore animi videre non possunt. Atque 130 15 hanc quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus divinationis, quod ex arte profectum dicimus, sed tarnen id quoque rimatur, quantum potest, Posidonius. Esse censet in natura signa quaedam rerum futurarum. Etenim Ceos accepimus ortum Caniculae 20 diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit. Nam si obscurior et quasi caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura sit; sin inlustris et 25 perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue purumque et propterea salubre. Democritus autem censet 131 sapienter instituisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non 30 numquam etiam, quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. Quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit, multa adferre potuit dies, quae animad-

129. a natura (nl. animi) — 130. Ponticus Heraclides. —

van de natuur als punt van Zie I, 4ö.

uitgang. caelum .... eius adspiratio. —

animi vis — animus. Zie I, 79.

Sluiten