Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

M. Marcellum illum, qui ter consul fait, multis annis ante dixisset naufragio esse periturum, divinasset profecto; nulla enini arte alia id nee sapientia scire potuisset. ïalium ergo rerum, quae in fortuna positae sunt, praesensio 5 divinatio est.

Potestne igitur earuni rerum, quae nihil habent rationis, quare futurae sint, esse ulla praesensio? Quid est eniin ^ aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel aliter cadere 10 atque evenire potuerit? Quo modo ergo id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest? Medicus morbum ingravescentem ratione 16 providet, insidias imperator, tempestates gubernator, et tarnen ii ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione 15 opinantur; ut agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque se visurum putat, non sine ratione ille quidem; sed non numquani tarnen fallitur. Quodsi falluntur ii, qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum, qui extis 20 aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praeseiitiunt? Nondum dico, quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus aquilae, stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de quibus singulis dicam suo loco; nunc de universis. Qui potest provideri quicquam 17 25 futurum esse, quod neque causam habet ullam neque notam, cur futurum sit? Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in muitos annos ab iis, qui siderum motus numeris persequuntur; ea praedicunt enim, quae naturae necessitas perfectura est. Yident ex constantissimo motu 30 lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli

M. Marcellum — kleinzoon van 16. fissum. — Zie I, 16. den veroveraar van Syraeuse, traiectio. — Zie I, 2.

consul in 166, 155, 152 v. C.

15. volubilitate — „luim", „grilligheid".

Sluiten