Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fulminum extimuisscnt, credidisse ea cfficere rerum omnium praepotentem Iovem? Itaque in nostris commentariis scriptum habemus: 'Iove tonante, fulgurantc comitia populi habere nefas.' Hoe fortasse rei 43 5 publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse volueruut. Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod idem omnibus rebus optimum auspicium habemus, si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco, nunc de fulgoribus.

10 Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam XIX certi significari rebus incertis? Non enim te puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna y putes; nam esset mirabile, quo modj/ id Iuppiter totiens 44 iaceret, cum unum haberet; nee vero fulminibus homines, 15 quid aut faciendum esset aut cavendum, moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehe20 mentius, tuin et fulgores et tonitrua existere, si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. Quod igitur vi naturac, nulla constantia, nullo rato tempore videmus effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter signi25 ficaret, tam multa frustra fulmina eniitteret! Quid enim 45 proficit, cum in medium mare fulmen iecit? quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit? quid, cum in desertas solitudines? quid, cum in earum gentiuni oras, in quibus haec ne observantur quidem?

30 At inventum est caput in Tiberi. Quasi ego artem XX aliquam istorum esse negem! divinationem nego. Caeli

42. in nostris commentariis. — 43. sinistrum fuit. ■ Hior

Cicero was augur geweest, is sinistrum alleen „linksch .

Ygl. I, 29. de auspiciis alio loco — nl. § 70.

Iove' tonante, fulgurante. Vgl. 45. at inventum est caput in

do nat. deor. II, 65. Tiberi I, 16. »

Sluiten