Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

remque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse; turn illum plura locutum multis audientibus, qui omnia verba eius exceperint litterisque 5 mandarint; omnem autem orationem fuisse eam, qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa piincipiiX referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec seripta conservant,

hunc fontem habent disciplinae. Num ergo opus est ad 51 10 haec refellenda Carneade ? num Epicuro ? estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucein aspiceret? quid?

idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore 15 e loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere? unde porro dia potuit, quae docebat alios, ipse didicisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem.

20 Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, qui XXIV mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset. Quota enim quaeque res evenit praedicta 52 ab istis ? aut, si evenit quippiam, quid adferri potest, cur non casu id evenerit? Eex Prusias. cum Hannibali apud 25 eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. 'Ain tu?' inquit, «carunculae vitulinae mavis quam imperatori veteri credere?

Quid? ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, nonne transmisit ?

51. ilhul Catonis — I, 24. a summo haruspice — „door

52. vex Prusias — Hannibfll den oppersten h.

was bij Antiochus van Syrië, nonne transmisit — eind 47 v. C.

toen do Romeinen dien vorst (ante brumam) stak Caesar naar

zijn uitlevering vroegen, waarop Africa over, waar zich de aan-

H. vluchtte naar Prusias, koning hangers van Pompeius hadden

van Bithynia. vereenigd.

Sluiten