Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quod Platonis Politian nuper apud me mures corroserunt,

de re publica debui pertiniescere, aut, si Epicuri de voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello

cariorem fore. XXVIII

5 An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa gQ aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur ? quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem extiterit, praeter 10 naturam tamen non possit existere. Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris ; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei novitas attulerit,

naturae ratione depellito. Ita te nee terrae fremitus nee caeli 15 discessus nee lapideus aut sanguineus imber nee traiectio stellae nee faces visae terrebunt. Quorum omnium causas si G1 a Chrysippo quaeram, ipse ille divinationis auctor numquam illa dieet facta fortuito naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim fieri sine causa potest; nee 20 quicquam fit, quod fieri non potest; nee, si id fa^tum estj-quod potuit fieri, portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est, sapientcm esse portentum est; saepius enim mulam peperisse arbitror quam sapientem 25 fuisse. Illa igitur ratio__ concluditur: nee id, quod non potuerit fieri, factum umquam esse, nee, quod potuerit, id portentum esse; ita omnino nullum esse portentum.

Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum 62 non inscite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eurn 30 rettulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem circumiectus fuisset: 'Tum esset', inquit, 'ostentum,

00. ex pecude aut ex homine 62. Pseudo-Fronto bij Koil nata. — Vgl. de n. d. II, 14. Gr. L. VII, p. 520 ondorscheidt terrae fremitus. — Zie I, 35. aldus: „ostentum is al wat ongoraeli discessus — „weerlicht", woon is, bijv. als aarde, lucht traiectio stellae. — Vgl. I, 02. cf water in brand staat, een

9

Sluiten