Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

illo modo teniperatur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissimilitudo ? In his locis, quae nos incolimus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, 5 ante solstitium, ut, si iam concedamus aliquid vim caelestem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore, posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod minime illis placet; volunt enim illi omnis eodem 10 tempore ortos, qui ubique sint nati, eadem condicione nasci. Sed quae tanta dementia est, ut in maximis motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit? quarum rerum in proximis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, 15 ut alia Tusculi, alia Romae eveniat saepe tempestas; quod, qui navigant, maxime animadvertunt, cum in flectendis promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoe ad nascen20 tium ortus pertinere non dicere [quod non certe pertinet], illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere ? Quid ? quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignendum 25 procreandumque plurimum valeat, funditus tolli, mediocris erroris est? Quis enim non videt et formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos? quod non contingeret, si haec non vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio. Quid? 95 30 quod uno et eodem temporis puncto nati dissimilis et naturas et vitas et casus habent, parumne declarat nihil ad agendam vitara nascendi tempus pertinere? nisi forte

93. apud Troglodytas, ut scri- nihil interesse existimetur.

bitur — Herod. IV, 183, Strabo motus effingere a parentibus XVI, 1, p. 819. liberos. — Vgl. §58 umor sudorem

94. ut... nihil intersit — ut... videtur imitari.

10

Sluiten