Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et, vere ut loquar, quamquam tua me oratio confirmavit, tarnen etiam mea sponte nimis superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis movebat et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent esse 111 mentibus hominum 5 tamquam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore divino incitatus animus aut somno relaxatus solute moveatur ac libere. His de geueribus quid sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane velim.

101—118. Orakels.

Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab alio 10 principio sum exorus dicere: Non ignoro, inquam, Quinte, te semper, ita sensisse, ut de ceteris divinandi generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a libera men te fluere viderentur, probares. Dicam igitur, de istis ipsis duobus generibus mihi quid videatur, si prius et (Stoicorum 15 conclusio__rationis et Cratippi nostri quid valeat, videro. Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere hoe modo: 'Si sunt di neque ante declarant hominibus, quae futura sint, aut non diligunt homines aut, quid eventurum sit, ig- 20 norant aut existumant nihil interesse horainium scire, quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus, quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di 102 significare possunt; at neque non diligunt 25 nos (sunt enim benefici generique hominum amici) neque ignorant ea, quae ab ipsi constituta et designata sunt; neque nostra nihil interest scire ea, quae futura sunt, (erinius enim cautiores, si sciemus) neque hoe alienum 30 ducunt maiestate sua (nihil est enim praestantius) neque non possunt futura praenoscere;

Sluiten