Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. Iacet igitur tota conclusio.

Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem nostrum, Cratippum. 'Si sine oculis', inquit, 'non potest 5 exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel se mei ita est usus oculis, ut vera eerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non 10 potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem habeat, errare aliquando nee vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem seniel aliquid ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse 15 videatur; sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est.' Festive et breviter; sed cum bis sumpsit, quod voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tarnen, quod adsumit, concedi nullo modo potest. 'Si', 108 20 inquit, 'aliquando oculi peccent, tarnen, quia recte aliquando viderun t, inest in iis vis videndi; item, si quis semel aliquid in divinatione dispexerit, is, etiam cum peccet, tarnen existi mandus sit habere vim divinandi.' Vide, LUI 25 quaeso, Cratippe noster, quijm sint ista similia; nam mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera vidorunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existimas eos, qui somnia pro somniis 30 habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae Atfp/taza appellant dialectici, sed nos Latine loqui malimus), adsumptio tarnen (quam nyóoArjipiv iidem vocant) non dabitur. Adsumit autem Cratippus hoe modo:

107. si sine oculis .... Zie I, 71.

Sluiten