Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

109 'Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae.' At ego dico nullam (vide, quanla sit con-

I troversia); iam adsumptione non concessa nulla conclusio t est. A^ impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum? 'Multa vera', 5 inquit, 'evadere'. Quid, quod multo plura falsa?Nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et 10 augures et sortilegos et Chaldaeos? quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissime inprobas, aut, si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae relincjuis.Qua ergo ratione haec 15

LIV inducis' ea(lem illa possunt esse, quae tollis.

110 Qu'd habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos adsecutus sit ? Sibyllae versus observamus, quos illa furens fudisse 20 dicitur. Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse vellemus. Hoe si est in libris. in quem hominem

et in quod tempus est? callide enim, qui illa composuit, 25 perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur

111 hominum et temporum definitione sublata. Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ïpsum poëma declarat (est enim 30

10». varietas — „onzekerheid". 110. quid.. . auctoritatis — „wat voor waarborg".

sapiens. — Zie I, 85 niet Aanm. quorum interpres — Suet. Caes. 79: quin etiam varia fama per-

crebru.it... proximo senatu L. Cotlam quindecim virutn sententiam dicturum : ut, quoniam libris fatalibas conlineretur, Part/ios nisi a re ge non posse vinei, Caesar rex appellaretur.

Sluiten