Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tationis habeant, quantum voles, verbis sententiis, numeris cantibus adiuventur ; auctoritatem quidem nullam debemus nee fidem commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nee ego Publicio nescio cui nee IJarciis vatibus nee Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim 5 ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri 114 quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt. Quid ? inqnies, remex ille de classe Coponii nonne ea praedixit, quae facta sunt? Ille vero, et ea quidem, quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in 10 Thessalia castris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; casum autem proelii nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte. 15 Ille autem Graecus, quid mirum, si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a inente atque a se • ipse discessit? qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines! magis 20 veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum inmortalium perspicere potuisse? jjrj Sed iam ad te venio,

Ó sancte Apollo, qui ümbilicum cértum 25

[terrarum óbsi/les, Ünde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera.

Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes 30

referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum

113. Apollinis opertis. — Zie 1,115. dichter van die verzen is on115. O Sancte Apollo. — De bekend.

Sluiten