Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

deferendae sint. Nam cum illa sors edita est opulentissimo regi Asiae:

Croesus Halyn penetrans magnam pervertet

[opum vim,

hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem 5 suam. Utrum igitur eoruin accidisset, verum oraclum 116 fuisset. Cur autem hoe eredam umquam editum Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio ? Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius?

Quis enim est, qui credat Apollinis ex oraculo Pyrrho 10 esse responsum:

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse?

Primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus ■ ïam Apollo versus facere desierat; postremo, quainquam 15 semper fuit, ut apud Ennium est,

stolidum genus Aeacidarum, Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes,

tamen liane amphiboliam versus intellegere potuisset, 'vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in 20 Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem. Sed, quod caput est, cur isto modo™ iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam i^u, iam ut nihil possit esse contemptius? Hoe 25 loco cum urguentur, evanuisse aiunt vetustate vim loei eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut salsamento putes loqui,

Croesus Halyn penetrans maynam pervertet opum vim. — Vgl. Suidass. v. Ao^lag: KQotaog"AXfv diaflag peydArjv *ataAvoei.

lift. de Pyrrho — Pyrrhus,

koning van Epirus, die 282—276 oorlog voerde met de Romeinen was een afstammeling van Aeacus, zoon van Iuppiter, vandaar: Aeacida.

Sluiten