Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

modo nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab aliquo philosophoruni. Utrum igitur censemus dormientium 120 animos per seile ipsos in somniando moveri an, ut Deniocritus censet, externa et adventicia visione pulsari? Sive 5 enim sic est sive illo modo, videri possunt permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et navigantibus moveri videntur oa, quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina. Quid dicam, insanis, quid ebriis quam multa falsa videantur? Quodsi eius modi visis cre10 dendum non est, cur somniis credatur, nescio. Nam tam licet de his erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut ea, quae stant, si moveri videantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem 15 [moveri]. lam ex insanorum aut ebriorum visis innumera- " bilia coniectura trahi possunt, quae futura videantur....

Quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus, et miramur aliquando id, quod som20 niarimus, evadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? tarnen nemo est, quin saepe iactans Vengrium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti, Veneris id inpulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis 25 credendum non est, non video, quid praecipui somnus liabeat, in quo valeant falsa pro veris. Quodsi ita natura 122 paratuni esset, ut ea dormientes agerent, quae somniarent, alligandi omnes essent, qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi 30 insanorum visis fides non est habenda, quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an quod insani sua visa coniectori non narrant, narrant, qui somniaverunt ? Quaero

121. videantur.. . quis. — In somniantibus vera videantur ? de lacune vult Christ in in quo = ut in eo.

quid igitur mirum est si quae

Sluiten