Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

etiam, si velim scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit an ars adhibenda; sine qua nihil earum rerum nee fieri nee expediri potest. Atqui, ne si navigare quidem velim, 5 ita gubernem, ut somniaverim; praesens enim poena sit. 123 Qui igitur convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam ? An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest? et si sine 10 medico medicinam dabit Minerva, Musae scribendi, legendi, ceterarum artium scientiam somniantibus non dabunt? At si curatio daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur; quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis auctoritas somniorum. 15

,24 Sed haec [quoque] in promptu fuerint; nunc interiora videamus. At enim divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut coniectore» ex quadam convenientia et coniunctione naturae, quam vocant av/ijid&eiav, quid cuique rei conveniat [ex somniis], et quid 20 quamque rem sequatur, intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque diuturna est, cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi soleat. Primum igitur intellegendum est nullam vim esse divinam effectricem somniorum. Atque illud 2.> quidem perspicuum est, nulla visa somniorum proficisci a numine deorum; nostra enim causa di id facerent, ut 125 providere futura possemus. Quotus igitur est quisque,

123. medicinam — „genezing". Vgl. I, 24 en 112 met Aanm.

Aesculapius — god van de geneeskunde, zoon van Apollo.

Serapis — een Egyptische godheid veel vereerd door Romeinen en Grieken. In zijn tempel te Canöbus zochten

zieken heil door incubatio.

medicinam dabit Minerva — in Attica werd 'Axhjva vyieia vereerd.

124. ov/Ajid&etuv — d. i. het natuurlijke samentoeffen van zekere gobeurtenissen in verschillende deelen van do wereld.

Sluiten