Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit? quam multi vero, qui contemnant eamque superstitionem inbecilli animi atque anilis putent! Quid est igitur, cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos, qui illa non modo 5 cura, sed ne memoria quidem digna ducant? Nee enim ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nee frustra ac sine causa quid facere dignuin deo est, quod abhQfret etiam ab hominis constantia. Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoe deus aut frustra 10 somniorum significatione utitur; et horum neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari fatendum est.

Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam dormientihus.

Sive enim externus et adventicius pulsus animos dormien15 tium commovet, sive per se ipsi animi moventur, sive quae causa alia est, cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur, eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chry20 sippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat, quae vigilantibus videantur, quam quae somniantibus. Fuit igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit, somnia divina putanda 25 non sunt. lam vero quid opus est circuinitione et anfractu, 127 ut sit utendum interpretibus somniorum potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, 'Hoe facito, hóe ne feceris' diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret?

30 lam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia ?LXII 'Aliquot somnia vera', inquit Ennius, 'sed omnia noelium necesse est'. Quae est tandum ista distinctio ? & quae vera, quae falsa habet? et, si vera a deo mittuntur,

127. aliguot... necesse est. — Uit welk stuk van Ennius dit is weet men niet.

Sluiten