Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

moventur in animis et agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus, ut mihi temporibus illis multum in animo Marius versabatur recordanti, quam ille gravem suum casum magno animo, quam constanti tulisset. Hanc 5 credo causam de illo somniandi f'uisse. Tibi autem de me LXVIII cum sollicitudine cogitanti subito sum visus emersus e flumine. Inerant enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogitationum vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Marii, tibi, quod equus, in quo 10 ego vehebar, mecum una demersus rursus apparuit. An 141 tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent ? Alexandro draco loqui visus est. Potest omnino hoe esse falsum, potest verum; sed utrum est, 15 non est mirabile ; non enim audivit ille draconem loquentem,

sed est visus audire, et quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est. Sed nihil est magnum somnianti. Quaero autjöm, cur Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nee huic eidem alias, nee multa 20 ceteris; mihi quidem praeter hoe Marianum nihil sano,

quod meminerim. Frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate. Nunc quidem propter intermissionem 142 forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nee tam multum 25 dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nee mihi magis umquam videor, quam cum aut in foro magistratus aut in curia senatum video, somniare.

140. de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus. De bedoeling is de quibus .... cogitavimus aut quae egimus. — Quue moet uit de quibus aangevuld worden.

vigilantium is geen attribuut van het volgende cogitationum. Men construeere vestigia cogitationum (nostrum) vigilantium

„sporon der gedachten van ons toen wij waakten." Kühner vertaalt „Spuren dor wachenden Gedanken", maar een „wakende gedachte" is toch een onmogelijkheid.

141. concurrerent „to gelijk voorvielen".

142. nee mihi... somniare. — Cicero doelt op de politiek..

Sluiten