Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

(atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) — sed ad cursorem redeo: Ad interpretem detulit aquilam se in soninis visum esse factum. At ille: 'Vicisti; ista enim avi volat 5 nu 11a vehementius.' Huic eidem Antiplio: 'Baro',

inquit, 'victum te esse non vides? ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est'. Parere quaedam matrona cupiens 145 dubitans, essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam 10 habere naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata fuisset, coneipere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? an ea, quae dixi, et mnumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quicquam significant 15 nisi acuraen hominum ex similitudine aliqua coniecturain modo huc, modo illue ducentium? Medici signa quaedam habent ex venis et spiritu aegroti nndtisque ex ahis futura praesentiunt; gubernatores cuin exsultantis lolligmes viderunt aut delphinos se in portuin conicientes, tempe2o statem significari putant. Haec ratione explicari et ad naturam revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante

dixi, nullo modo. LXXI

At enim observatio diuturna (haec enim pars una restat) 14g notandis rebus fecit artem. Ain tandem ? somnia observari 25 possunt? quonam modo? sunt enim innumerabiles varietates. Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper nova aut memoria conplecti aut observando notare possumus? Astrologi motus erran30 tium stellarum notaveiunt; inventus est enim ordo in lis stellis, qui non putabatur. Cedo tandem, qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo autein distingui possunt vera somnia a falsis? cum eadem et aliis aliter evadant et isdem non semper eodem modo; ut mihi

145. ars coniectoris eludentis ingenio — nl. homines.

Sluiten