Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somniuni verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.

147 Si igitur neque deus est effector somniorum neque 5 naturae societas ulla cum somniis neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii, qui interpretantur, coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus 10 paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias,

148 (lu'C(luarn sit incertius. Explodatur igitur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam, ut vere 15 loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum inbecillitatem occupavit. Quod

et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxime egimus. Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur, si eam 20 funditus sustulissemus.

148b—slot. Verdediging der religio.

Nee vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspi- 25 ciendam admirandamque hominum generi pulchritudo 149 mundi ordoque reruin caelestium cogit confiteri. Quam

148. id maxime egimus — id van den godsdienst vgl. de nat. ago „ik ben er op uit", „ik doe deor. I, 1, 2, 61, 63, 77; III, 4 mijn best". en 15, de div. II, 70. Zie ook

de Inleiding.

148b. Voor Cicero's opvatting

Sluiten