Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPUT PRIMUM.

Postquam, priore parte saeculi XVIII, in lucem prodierat Bentlei dissertatio de epistolis quae dicuntur Phalarideis, ia quo libro tantam vir illustrissimus ostenderat doctrinae copiam tantamque aciem acuminis, ut n'on modo ab aequalibus summa acciperetur legereturque admiratione, verum ut hodiernis quoque philologis speciminis sit instar eius rationis qua „altior" quae audit ars critica possit, immo debeat exerceri — non est quod miremur, huic illive ex Bentlei vel discipulorum vel aequalium iuniorum numero natam esse suspicionem, inter cetera quae aetatem tulissent veterum monumenta latere libros nonnullos spurios atque subdititios qui iudicis severitatem expectarent vel etiam aegre desiderarent. Et revera videmus, eo tempore quod proxime sequebatur Bentlei aetatem, haud paucos surrexisse philologos — ut hac utar voce — qui nihil antiquius haberent quam ut summi magistri hac in re premerent vestigia. Sic A°. 1741 lac. Tunstallus in Epistola ad Middletonum Latine scripta demonstrare conatus est, Epistolas Ciceronis ad Brutum et Bruti ad Ciceronem, quarum fidem aeque ac reliquarum epistolarum Ciceronianarum auctor Yitae Cice-

t

Sluiten