Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ronis in rebus tradendis secutus erat, esse spurias neque eorum virorum gravissimo dignas nomine quorum circumferrentur. Sic, „quoniam in Ciceronem seniel impetus directus erat"J), A°. 1745 eertamini Middletono-Tunstalliano intervenit raagna vir auctoritate, Ier. Marklandus, qui libro Animadversionum, Anglice scripto, non solura acutissimi Tunstalli sententiam assensu suo comprobavit, novisque additis argumentis docuit, eas epistolas non clarissimis viris quibus vulgari opinione adscribebantur, sed rhetoribus esse tribuendas 2), vertint etiam in parte posteriore dissertationis suae primus quasdam dubitationes subiunxit de quatuor orationibus quae inscribuntur „post reditum in senatu, post reditum ad Quirites, de domo sua, de haruspicum responso," tanto excogitatas acumine, tamque eleganti et exquisita doctrina explicatas, ut alteram quaestionem simul commovisse et magna ex parte profligasse, alteram plane ad exitum perduxisse videatur s).

Huio autem Marklandi dissertationi hic est titulus: „Remarks on the Epistles of Cicero to Brutus etc., with a Dissertation upon Four Orations ascribed to M. Tullius Cicero: viz. (sequuntur tituli), to which are added, some Extracts out of the Notes of Learned Men upon these Orations; and Observations on them, by Jer. Markland. London 1745." (Nostrum argumentum tractatur „ p. 219—392). De quo libro, qui a iudicibus peritissimis in

1) Ut malitiose admodum observat Lahmeyer, orationis de harusp. resp. habitae originem Tullianam defendit G. Lahineyer 18.r>0 p. 2 sq.

2) Tunstalli Marklandique de his epistolis sententiae A". 1881 adstipulatus est v. d. Paul Meyer, Untersuehung über die Frage der Echtheil des Rriefwechsels Cicero ad Brutum. Stuttgart.

3) Hic illic ipsa nonnulla verba in ineum converto usum eorum virorum doctorum, qui aute ine de nostris disputaverunt orationibus.

Sluiten