Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ea utitur „Criticae exercendae facultate, quae subito movetur, et in rem inveniendam quasi repentino volatu fertur," quaeque proxime accedere videtur ad „intuitivam" quae vocatur „scientiam" sed contra „ea quae, iudicio ac subtilitate nitens, veluti calculis computandis, pedetentim progreditur"; cui cogitandi argumentandique rationi haud inepte „inductivae" ') nomen imponat quis 2). Ut autem inter omnes constat, iis qui huic se dederint critices factitandae rationi, praesertim opus esse magno acumine sollertiaque subtilissima, ita videmus, ipsis hisce rebus mirum quantum excellere Marklandum3). Quin etium haud raro tantopere sagacitati suae indulget vir ingeniosissimus, ut in vitium irruens vitatu difficillimum, argutiarum spinarumr|iie captandarum crimen efi'ugere vix possit. Et, ut libere dicam quod sentio, nonnumquam mihi videtur universus Marklandi liber etsi palam auctor profiteatur pietate erga Ciceronem se fuisse inductum ad scribendum 4), magis deberi ipsi huic voluptati

mirantur fere omnes; qni.... (sequitur laus Marklandi studioruni Ciceronianorum); qui denique et Latine sciebat egregie, et poetas accurate iutelligebat, deque iis eleganter et recte iudicabat: in qua re vehementera Ilurinanno, in 1'raefatione Virgiliana Marklandum reprehendente, dissentio."

1) Clarius hic apparet opinor, cur sincerurn Anglum supra vocitaverira Marklandum.

2) Utramque facultatem miro modo coniunctam atque sociatam fuisse in Ruhnkenio, testatur Wyttenb. 1.1. Ruhnkenius autem hac in re aliquatenus comparari potest curn philosopho hodierno v. Hartmann ; qui in sua arte primus felicissime deductivain sive syntheticam rationem coniungit cum inductiva sive analytica.

3) Anonymus (an Guil. Bowyer?) in libello: „a Dissertation, in xvhich the Observations of a late Pamphlet to the Writings of the Ancients, afterthe manner of Mr. Markland, are clearlv answered e. q. s. I.ondon 1746,''Marklandum „divae Criticae unicas delicias" vocavit. — cf. Wolfius in nostrarum orr. editione 1801 p. XII.

4) Markland, Remarks etc. p. 348: „Could Cicero return from his grave,

Sluiten