Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ingeniose ludendi, ipsi huic acuminis ostentandi gaudio, quam ineptae nesciocui erga Arpinatem pietati. Huic autem rei tribuendum esse existimo quod interdum viro clarissimo exciderint enuntiata atque iudicia tam tro^KTTixüi conflata, ut facilem praebuerint ansam virorum dd. recentiorum refutationibus. Speciminis eausa pauca quaedam huiusmodi enuntiata indicare hic velim:

p. 266 sqq. (de „fortunis recuperatis" ad Quir. § 3), quas Marklandi argutias summo iure refutavit Gesnerus in Comm. Soc. Keg. Sc. Gott. III p. 243sqq.;

p. 318—332, praesertim p. 321 annot.;

p. 204 annot., ad de har. resp. § 55: „quae consilia sunt o c c u 11 i o r a, quam eius qui in concione ausus est dicere" e. q. s., quae verba postquam perverse vertit vir d.: „What designs are more secret, than those of Clodius, who in a public Assem b 1 y had the assurance to say e. q. s.," variis modis ludribrio habet „declamatorem", who made this „Blunder". Quas apinas tricasque profligavit Gesnerus 1.1. p. 283.

Qui nimius ludendi amor cum magno est detrimento ei causae, cui patrocinatur Marklandus, tum vero alia est res quae non sine iusta causa vitio possit verti viro illustrissimo: nirnis enim festinanter librum suum confecit, — unde factum est, ut hic illic, inconsiderate atque inconsulte admodum, a dictione Ciceroniana abiudicentur sententiae vel loquendi formulae, quarum tarnen vir d. in aliis orationibus (iisque vere Ciceronianis) invonire potuisset exempla; sic p. 226, ad de har. resp. § 59 „quae navis umquam in

and see such things as these imposed upon the World lor his Writings, what Grief and Indignation would it occasion him I" Cui respondet Gesnerus in Comm. Soc. Reg. Scient. Gotting. III p. '277.

Sluiten