Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

venustissimo conscriptum stilo, aptissimum esse ad lectorum animos et permovendos et delectandos; quum praeterea non exiguae laudi scriptori debet esse, quod primus qui de nostra egerit quaestione, tot collegerit argumenta, ut, ipse licet verecunde conqueratur, nimis multa a se esse omissa atque neglecta '), revera omnem fere exhauserit materiam, ita ut recentioribus philologis qui idem sentirent, nihil reliquerit nisi paucissima quaedam, ea autem exigui momenti. Quid? Nonne videmus, ea quae et Beckius et Schuetziuset Porupius van Meerdervoort de suo addant iis argumentis quae iam protulisset Cantabrigensis, perparvi esse pretii ? ipsum denique Wolfium, inveniendi innovandique ductum amore, haud raro fuisse coactum, ut nodum quaereret in scirpo 3) ?

Paucis annis post (1753 et 1754) suam sententiam Marklandi opposuit opinioni I. M. Gesner, Latini sermonis existimator vel doctissimus, qui duabus praelectionibus in üniversitate Goettingensi Ais. 1753 et seq. habitis, omnia Marklaudi crimina propulsare atque illas orationes rursus Ciceroni vindicare conatus ests). Cuius libellus non solum argumento tenus, sed ipso stilo ipsaque cogitandi argumentandique ratione toto coelo distat a Marklandi dissertatione. Quum enim Marklandus, summa omnium virium usus intentione, similior est acerrime contendenti atque litiganti, in Gesneri persona nobis fit obviam senex placidus atque serenus, qui, postquam provocavit ad familiaritatem quam cum Tullio

1) p. 358 „Had I been master of more time, 1 would have brought together a larger number of Instances of the same sort" e. q. s.

2) Aliud Marklandi meritum infra indicabo Cap. II p. '27.

3) Quae leguntur in Coinmentariis Societatis Regiae Scientiarum Goettingensi T. III p. '2'23—284. Titulum iis inscripsit Gesnerus „Ciceronis Restitut i".

Sluiten