Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

contraxerat studio non multo minus quinquaginta annorum '), tranquille atque submisse neque sine tristitia quadam singula adversarii argumenta pertractat annotationibusque suis refutare conatur „ea moderatione", ut ipsius utar verbis a), „quae hanc aetatem decere videatur." Yalde autein est cavendum, ne ipsa haec moderatio nobis imponat, neve, animi indulgentes affeetibus, iis occaecemur in argumentando vitiis quibus idem hic liber tantum non scatet. Etenim, licet hic illic revera refutarit impetuosum adversarium Gesnerus8), in universum disputatio eius valde est debilis atque exsanguis 4).

Cum Marklandus nullum omnino verbum respondisset5) cumque eo iam pervenisset res, ut omnes fere viri dd. acquiescerent in opinione eius qui posteriore loco fecisset verba, tum, decem prope lustris interpositis, Angli sententiam suscepit atque novis argumentis rationibusque contra popularem suum defendit vir inter philologos gravissimae auctoritatis, Fr. A. Wolf6) qui A°. 1801 quatuor harum orationum

1) Gesner, Comm. Soc. Reg. Sc. Goett. III p. 230; 232: cf. 284.

2) Gesner, ibid. p. 224sq.; Wolf 1.1. p. LXXXIII. Natus erat Gesnerus 1691, obiit 1761. Erat Bibliothecarius Goettingensis.

3) Vid. e. g. p. 237; p. 246sq.; 247 sq.; 260, et ea exempla quaesupra, ubi de Marklando disputabam, exhibui.

4) Singulorura nonnullorum viri d. in argumentando vitioruin reprehendendorum infra dabitur opportunitas, Cap. III h. 1.

5) Wolf 1.1. p. XVIII ann.; cf. quoque Rück, de M. Tullii Ciceronis or. de domo sua 1881 p. 4.

6) Eundem Wolfium — „the kissing Judas, Wolf', Browning, Aurora Leigh V s. fin.; „der Wolf der den Homer zerrissen hat" lleine, Br. aus Berlin 26 Jan. 1822 — et orationis pro Marcello addubitasse fidein (1802) notissimum est (quam orationem. ut utar verbis v. d. A. Baumeister in Allgem. Deutsche Biogr. XLII1 1898 p. 745: »er gleichl'alls (?) aus eigener Initiative und aus Ueberfeineruug oder Ueberreizung seines Stilgefühls

Sluiten