Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

novam curavit editionem, quam illustraverat integris Marklandi notis (Latine a se conversis) et Gesneri annotatis, praeterea vero permultis observationibus quas de suo addiderat. Wolfius in hac editione aeque longe est remotus a Marklandi acrimonia ac a Gesneri moderationé, quippe cui tota res non videatur tanti, ut serio atque graviter tractetur; quae eius mens manifeste apparet ex enuntiatis qualia sunt haec: „Quidni liceat interdum illudere scriptori, ubi indignus est seria reprehensione1)!" „Kidete, patres conscripti, quidquid est vobis cachinnoruru 2)!" Vel haec: „Ipsa tota sententia putida est. Quid quaeramus de verbis singulis3)?" „Mihi religio est, hanc scabiem tangere4)." „Yere enim Aristoteles öixit suyóé$ fort to tov? ewideis tüv '/.éyuv Atxv è&T&Zeiv" 6).

Non autem mirum, quod res, quae iam conclamata videbatur, Wolfiano nomine sustentata denuö tune aciem virorum dd. in se verterit: nee deerant mox qui opinioni Marklandianae a Wolfio probatae iam et ipsi ex animi sententia adstipularentur. Immo, per totam priorem huius saeculi

angriff"); quin etiam de unius Catilinariarura (II vel 111) in serraone cotidiano dubitasse dieitur auctoritate. Drumann, Gesch. Roms V p. 470: „Schon 180-2 schrieb Eiuhstadt, eine der vier [Catil. Reden] müsse die höhere Critik beschafligen, Jen. L. Z. 1802 no. 220, und Wolf ausserte, eine der mittlern sei verdachtig." — In neutra re cum eo facio.

1) Wolf, 1.1. p. 342, ad de har. resp. § 25.

2) Wolf, 1.1. p. 313, ad de har. resp. § 5.

3) Wolf, 1.1. p. 358, ad de har. resp. § 37.

4) Wolf, 1.1. p. 348, ad de har. resp. § 29.

5) Wolf, 1.1. p. 384, ad de har. resp. § 57. Qualia sicui nimis veheinenter esse enuntiata videntur, rnonituin eum ego velirn, longe diversuin fuisse orationura nostrarum contextura quem legebat Wolfius, ab eo qui est in editionibus recentioribus. Etenim, optiinus qui nobis adest codex, Parisinus 7794, in lueem nonduin erat protraetus; vid. infra cap. 11 init., ann. 2.

Sluiten