Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

partem in duo tanquam castra divisi erant viri dd., ut ex hac apparet tabella :

•yvij<ncT>iTt patrocinabantur et alii et Weiske, Savels, O. Muller, Hand, Stürenburg, Drumann, Lucas, Klotz, Bahr, C. Fr. Hermann, C. H. Frotscher, Niigelsbach >);

voieix? agebant causam e. g. Beek, Schuetz, Beier, Madvig, Bernhardy, Ambrosch, Orelli 1826 et 1836, Haase, Zeyss, Freund, Nobbe, Niebuhr, Reisig 2).

Ex quorum numero qui ipsis verbis atque data opera de nostra egerunt quaestione, sunt fere hi:

Beek 1807, qui in Excursu Critico (Ed. Cic. IV 4 p. 612—627) repetit fere Marklandi et Wolfii argumenta, paucis ad Gesnerum refellendum adiectis;

Weiske 1807 (Ciceronis oratt. XIII selectae, p. VI—XIV) de duabus praesertim post reditum habitis et de Marcellina agit; qui eo quod ipsas hasce orationes in corpusculum receperit orationum select ar urn, ostendit non multuni se tribuere iis argumentis quae ex stilo atque arte oratoria petuntur quibusque solis magnum inesse momentum infra demonstrare ego conabor 8). (Cap. III).

S c h ü t z 1816 qui (Proleg. in Ciceronis quae vulgo feruntur orr., Ed. Cic. VIII 3 p. III sqq., apprime p. XXV— XXX) paucissima quaedam hac de quaestione affert, cum p. X omnino lectores ad ipsum Wolfii librum ablegare maluerit,

1) cf. Lahmejer, 1.1. p. 7 sq.; Rück, 1.1. p. 6sq.

2) Lahmeyer, 1.1. p. 4sq.; Rück, 1.1. p 5sq. cf. quoque Bakius, Mneiri. VI, 421 sq.

3) Simili ratione ante Marklandum non crat veritus una atque

eadem editione tanquam orationes select as complecti Milonianam egre-

giam orationera nostrasque „post reditum" quae vocantur declamationes

vir d. Heumannus in libro: „Ciceronis orationes pro Archia, in Catilinam,

post reditum, pro lege Manilia, pro Milone, emend et illustr. a Cph.

Aug. lleumanno, Isenaci 1735.

Sluiten