Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

datar satis antiquas eas esse orationes, ut in rebus historicis pro testimoniis laudentur atque adhibeantur fide dignis; quam unam rem spectasse scriptorem historicum consentaneum est.

Lucas 1837 cuius libellus (quaestionum Tullianarum specimen, Hirschb.) ad manum non mihi erat.

Klotz 1839 (Cicero's Reden III p. VII, cui errore typographico inditus est numerus VIII, et in annot. ad nostras orationes), quem, quum in singulis tantummodo versetur locis defendendis atque tuendis, in sequentibus suo subinde laudabo loco.

Paulo fusius disputandum erit de v. d. Lahmeyer 1850 et ob magnam qua inter philologos floret auctoritatem, et quoniam aptissimus illius est libellusqui in errorem inducat lectorem imprudentem, cum accuratissima qua conscriptus esse videtur diligentia, tum vero doctrinae copiis amplissimis, quibus usus libeialissime locorum laudatorum diluvio eum submergat ac tantum non perdat. Cui viro d. tam firme est persuasum, Ciceronis esse orationem de har. resp., ut hiulco liaec profiteatur ore (p. 65): „Verum enimvero ex sobria totius caussae pertractatione patere vidimus, nihil certius stare, quam in nostra quidem oratione nomen Ciceronianum; quaecunque prolatae erant offensiones, evanuerunt diligentius exploratae; omnia omnino, quae aliquid probare possent, pro Cicerone pugnare intelleximus, ita quidem, ut, etiamsi, omnibus deletis testimoniis externis, sola coniectura orationis auctor iam assequendus demum esset, ne sic quidem nos ullo modo de uno designando Cicerone dubitaremus." Iamque videamus oportet, cuiusmodi

1) Cui esl titulus: „Orationis de haruspicum responso habitat» originein Tullianairi defendit Gust. Lahmeyer, Gott. 185U.*'

Sluiten