Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sit sobria illa totius causac tractatio, quam adhibuisse se ipse testetur vir doctissimus. Atque primo quidem loco observandum est, g r a v i t e r munere suo perfungi Lahmeyerum, cum gravitate eum vituperare adversarios, grav i t e r denique nova eum afferre argumenta (ea autem non aeque semper gravia); quid enim? haec ipsius sunt verba (p. 19): „Gravitas iudiciique severitas, quae in vita quotidiana nonnunquam remittitur paululum, in Scientia certe semper servanda est." Cuius tarnen ipsius gravitatis vere Germanicae nonnunquam fit immemor v. d., e. g. ubi, magna credo commotus indignatione, exclamat eam criticae artis rationem qua utatur Wolfius, „ebrio potius quam sobrio numine regi videri" (p. 37 sq), vel ubi in vitium fertur gravitati ex diametro ut aiunt oppositum, pusillum dico animum atque sordidum; eo enim delabitur vir eruditus ut (p. 6, 4; 34, 5; 37, 1; 49, 1) singula enumeret atque computet errores vel vitia quae in Wolfii, Beckii, Schützii Latinitate obviam sibi essent facta 1).

At graviora habemus quae afferamus contra virum gravissimum 2). Primo igitur loco exemplum exhibere velim sobrie critices factitandae rationis Lahmeyerianae; pagina enim 34 agit de loco de har. resp. § 22 ubi in codicibus coniunctim leguntur tria verba atque formulae (n i, h a u d s c i o a n sine „non", a e d i 1 i pro a e d i 1 e), quae, ut prorsus abhorrent a Ciceronis loquendi usu 8) ita levissima quadam immutatione

1) Subsimilia invenimus apud Rueckium, p. 49.

2) Qui inayno semper et ubique cum contemptu loquitur fle Wolfii „altiore" quae vocatur artis criticae exercendae ratione.

3) Accuratiore codicum studio post Lahmeyori demuin instituto aetatem,

apparuit, coniunctionem n i non recte olim a Ciceronis abiudicatam esse

dictione, occurrere enim eam vocularn Verr. III 135- (cum coni. praes.);

ibid. 132; 137; 149; IV 55; V 141; Pis. 71; Phil. XI 27; XIII 13 (cum

Sluiten