Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

facillime in optimae notae Latinitatem possunt converti; at viri religiosissimi animo haerebat scrupulus ne id adhiberet remedium (vehementissimum scilicet!) quod unicuique statim occurrit — et quod revera adhibuerunt editores recentiores — ut mutaret n i in n i s i, ut insereret non post „haud scio an" vel legeret „haud scio num", ut denique rescriberet aedile1): leniorem ille excogitavit medelam: totam enim sententiam:

„quod ni tu Megalesia illo die spectare voltiisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri liceret. Vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoe aedile religioso repente e fornicibus ostiisque omnibus in scenam signo dato immissa inrupit"

tanquam glossema delendum esse censet. Quae violentissima „emendandi" ratio et per se spectata vitiosissima est magisque lanii personae conveniens quam g r a v i s philologi, et nostro loco tam longe abest ut ex omnibus nos extricet difficultatibus, ut novas statim nobis pariat molestias; etenim, si legimus:

„Quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? eos, quorum ipsi di inimortales atque illa mater Idaea te, te, C n. L e n t u 1 e, cuius abavi manibus esset accepta, spectatorem esse voluit. Tua tum, t u a, C n. L e n t u 1 e, eadem virtus fuit, quae in privato quondam tuo proavo,"

imperf.); Gaec. 45; Sest. 82; Pis. 55; Scaur. 45; Phil. XI 2G (cum plusquamperfecto).

1) Aeque religiosum se praestat e. g. p. 36 sq. (ad de har. resp. § 33), ubi traditum illa in ista, p. 44 (ad § 12) ubi ac in vel quominus mutet, obstat nimia prudentia ac circumspectio; pnsteriore auteiri loco sic del'endere studet voculain traditain: „apparet ac ferme idem significare quod vel." Cf. quoque h. 1. Cap. II.

Sluiten