Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ineptissime, una tantum interposita linea, iterata legitur ad Lentulum apostrophe. Ita ut, recepta Lahmeyeri emendatione, una litura delenda essent verba [tua, Cn. Lentule].

Quura autem v. d. contendat (p. 38), nihil probari iis argumentis VVolfianis, quae versentur in erroribus peccatisque historicis, Cicerone indignis, quae in orationibus nostris deprehendantur, in ratione grammatica, in logica sententiarum veritate, in elegantia et ceteris virtutibus rbetoricis, in charactere qui dicitur Ciceronis proprio, in rationibus denique generalibus, omnia aspernatur atque neglegit quaecunque uni versa disseruit Wolfius, ut ad singulos locos accedat diiudicandos. Haec igitur disputationis Lahmeyerianae pars primaria maximique momenti; at quantopere expectationem nostram fallit vir d.! Ne de perversa argumentandi ratione hic loquar, qua usus (p. 55 sqq.) magnum congerit diligenterque comparat numerum sententiarum atque enuntiationum ex orationibus vere Ciceronianis, quae in ore. de har. resp. repetitae occurrant; non enim vidit vir d., minime hoe pro sua facere causa, quoniam et imitator versutus assidua lectione et meditatione eandem facultatem potuit assequi1); — exempla pauca indicare velim eius rationis qua refutare conatur Marklandi Wolfiique crimina.

p. 49 sq. inusitatam atque inauditam coniunctionem verborum „germanitatis stupris" (§ 42)2) defendit allato loco

1) Ut recte monuit Hoffmann, 1.1. p. 19. Similiter p. 54 t«psfjjt-re/c annominationesque quae frequenter in nostra occurrunt oratione, I.ahmeyero iudice praebent yv*iriir*iTo<; inilicium, quura libentissime eo ornamento uti soleat Tullius; — at declamatoribus quoque liuiuscemoJi elegantias fuisse in deliciis apparet et ex aliis innuineris deelamationibus et ex ea quae inscribitur „antequam iret in exilium". Vid. quae hae de re disputavi Cap. III § 2.

2; Ubi Lambinus proposuit: „in domesticis germanisque stupris

Sluiten