Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

comparavit gradum), praeter Marklandi et Wolfii argumenta vehementer sibi probata, non pauca profert nova crimina a se excogitata atque addita1); (leguntur aatem p. 41—87). Quum vero iam v. d. Hoffmannus totum hunc libellum satis accurate tractaverit eaque qaae reprehensione digna sibi essent visa, refutaverit, ego me rei satisfecisse existimabo si speciminis causa pauca quaedam viri doctissirai exhibuerim enuntiata atque iudicia.

p. 52 (de § 8) „ante vocabulum f a s" inquit „requiritur negatio ad significandum nulli viro licuisse adspicere Bonae Deae sacra; aliter enim prorsus inepta foret additio particulae „ne quidem"." Ex quibus verbis apparet, vim particularura „n e quidem" prorsus fugisse virum d.: etenim addita ista negatione, quam requirit Meerdervoortius, sententia oritur a contextu alienissima.

p. 43 graviter accusat verba § 2 „sine suo vultu consistere"; „ineptissimum est" inquit „hoe sine vultu." At, locum non intellexisse virum d. et quivis videt, et demonstrat Hoffmannus p. 12.

p. 53 ignorat v. d. (disputans de § 10 „praemonere de scelere ac furore") vocem sceleris nonnunquam plane idem valere ac „impietas", „animus scelestus", ut e. g. Sest. 4; 14; 22; 53; Catil. I 8; II 11; 25; cf. Verr. V 161; Cat. I 15; III 4; Pis. § 26 c. 12.

p. 76 incredibilia quaedam legimus. Existimat enim Meerdervoortius, § 43 C. Graccho magnitudinem animi falso esse tributam, quum magni animi fuisset non tam expetere poenas mortis fraternae, quam ignoscere interfectoribus et operam dare, ut oblivione obruatur id facinus.

p. 58 quod „deterrendi" verbum (§ 18) sensu „a sen-

1) cf. Hoffrnaun, 1.1. p. 4.

Sluiten