Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tior fuisset" (p. 20)'). Qualia refutatione iam non indigent opinor.

Ad eum veniamus virum d. qui postremo data opera nostrara tractavit quaestionem: Rueckium dico („De M. Tulli Ciceronis ore. de domo sua ad pontifices, Monachii 1881) de quo non raultis opus erit verbis, quum longe maior libelli eius pars versetur in singulis orationis de domo locis emendandis; multus autem est in refutandis coniecturis atque emendationibus quas proposuerat v. d. Lange (in libello „Spicilegiuni criticum in Cic. or. de domo 1880 — qui totam nostram ne verbo quidem tenus commemorat quaestionem). Praecipuum vero Rueckii mea sententia est meritum, quod multis allatis locis ostenderit (p. 12—37), nonnullorum vitiorum a Marklando Wolfioque reprehensorum culpam in librarios esse conferendam; id quod apparuit postquam codicis Parisini 7794 (ab Halmio in lucem protracti accurateque collati) lectiones publici sunt factae iuris. Multi enirn loei corrupti et huius codicis ope et vero Gemblacensis, in integrum sunt restituti2). — In Marklando vero Wolfioque refutandis non admodum feliciter versatus esse mihi videtur v. d.; e. g. § 22 male suspensum infinitivum „gratulari" defendere studet (p. 50) allatis quinque locis ex.... Caesaris de bello Gallico! s)

1) Similia exhibet Rueckius p. 52.

2) Vid. Lange, 1.1. p. 3. Cf. infra cap. II ann. 2.

3) Perversum huno rnorem, defendendae dictionis nostrarum orationiim collatis aliorum scriptorum verbis, instituit Gesnerus p. 282 (ubi versiculum quendam affert Horatii, vid. supra pag. 16); p. 275 (ad de har. resp. § 26), ubi textum traditum defendit allatis duobus locis e Silio et Seneca desumptis. Cuius rei apud Gesnerianos recentioreï — ut imitatores magnorum virorum ad vitia praesertim eorum aeeedere solent (Cf. Ginguéné apud Moore, Life of Byron p. 198 b; Schopenh. S. W. IV p. 02; cf. Ilor. Ep. 19, 17 : decipit exemplar vitiis imitabile!) —complura inveniri

Sluiten