Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPUT SECUNDUM.

Antequam transeam ad ipsa argumenta enumeranda quibus fretus de nostrarum orationum auctoritate dubitare quis possit, unum inserere velim caput, ut indicem atque demonstrera, longe aliam esse harum oratfonura formarn atque speciem in recentioribus editionibus ac fuerit olim. Quum enim W o 1 f i i aetate nondum in lucem essent protracti codices neque Parisinus 7794 (quem nostro tandem saeculo excussit H a 1 m i u s) neque Gemblacensis '), quorum uterque longe iis praestat codicibus — magna ex parte „deterioribus"2) — qui soli Markiando Wolfioque erant noti, non est mirandum, illos viros dd. haud raro graviter vituperasse eos locos in quos — vera lectione ex optimis illis eruta codicibus — nulla iam iusta cadat reprehensio s).

1) Vid. Cap. I p. 20. Mediceum atque Vaticanum pessimae notae esse codices, testantur et alii et v.d. Muellerus in ed. Teubn. p. CXIX.

2) Vere autein ii deteriores, non eo sensu, quo saepius contunieliose hoe notnine induant liaruin rerum iudices periti eos libros manuscriptos in quibus optimae inveniantur lectiones. Qua de re adeatur v. cl. Hartman, Anal. Xenoph. I p. 56—59.

3) V. cl. Huebner in „Deutsche Rundschau" XXV (apr. 1899) p. 112:

Sluiten