Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

improbare conati sunt, Quinimo ipse Papa, generale concilium, vel ipsa ecclesia dum Petri Lombardi sententiam approbat, et alterain dainnans, rem determinat, quid putas intuebatur? PE. Quid si ipsa ecclesia hoe voluit, aliud noluit? 10. Ah ne sic loquere mi Petre,

nam sancta ecclesia catholica euangelio sensum suum non affert,

nee imponit, sed euangelium legens euangelij sensum refert, et sequitur, Neque cogit videri id verbis contineri, quod ante lectionem presumpserit intelligendum, Is enim teste llilario optimus lector est qui sensum non attulerit, sed rettulerit Neque dici potest aliquem melius legere euangelium, quara legat ecclesia catholica,

Tn humanis forsan constitutionibus, quod homini principi placuit,

legis habet vigorem, Alia est ratio sacrae fidei quae non est in sapientia hominum, quanto minus in voluntate, Lex enim euangelica ipsius papae, consilij, vel ecclesiae voluntate non ducitur, sed ducit, non regitur sed regit, non sequitur sed precedit. PE. Ilis technis sophisticis, et longis ambagibus sic me inuoluis vt in mentem non venerit quod impietas iudeos cecauit, et arrianos, pelagianos, et quoslibet sanae doctrinae non subditos hereticos, qui scripturam suo sensu, et non sensum suum scri//pture subdiderunt, et li Hij'

quod pietas ante omnia requiritur, in sacrae doctrinae studioso,

Secus in prophanis literis, et artibus humanis, in quibus nihil vetat impium esse peritissimum. 10. Vt omittam quod Platonici platonem, Aristotelici aristotelem, Graeci graecos in inultis non intelligunt, et quod cepi prosequar, rectissime dicis meo iudicio in sacris literis requiri pietatem, vt qui legit intelligat, Sed vnum restat Pietas neeesquod me torquet. PE. Quidnam queso est? Nodum in scirpo que- sana' ris. 10. Expecta nondum seis quid velim, et nescio an tacere sit satius. Est enim plane ridiculum et absurdum. PE. Age die vt semel finiamus. 10. Videtur ex his nostris dictis concludi non linguas modo, sed ne literas quidem cuiquam hominum vtiles esse, vel necessarias. PE. Quid hoe monstri est? aliena loqueris, Christus meliora velit. 10. Attende diligenter, Ipsae linguae vel litterae impijs sunt inutiles, quod eis vti non valeant ad sacrae legis veritatem percipiendam, concessum est, an non? PE. Ita de iudeis et haereticis et alijs impijs, Sed nunquid de pietate preditis concessum est? 10. Pijs hominibus non sunt linguae et sacrae literae necessariae. PE. Hui quis credet? 10. Ne obturbes audi solum ac responde, Est ne euangelium doctrina pietatis? nonne pietas est scopus, et metha, ac finis totius sacrae doctrinae? PE. Certum est.

10. Tibi aliud videtur sacra doctrina esse quam via quedam ad pietatem? si quid Paulo credimus, finis legis christus ad iusticiam omni credenti, et alibi Finis precepti est charitas de corde puro etc. Vnde sumpsit Augustinus scripturarum machinis edificari fidem,

Sluiten