Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sunt alij non multo meliores, qui cernentes illos insanire, sc sanos putant, et dum apud illos nihil vident esse sapiontiae, totam (ne nusquam sit) secum habitaturam suspicantur, Hi sunt qui in rebus et literis sacris distinctiones et equiuocationes non admittunt, puta praecepti, et consilij, nisi si quando aliter euadere non possunt, Hi Theologiam eandem faciunt cum Ithetorica, aut sine Rhetorica eain dicunt hirsutam, frigidam, tenuem, et exilem, ac parum homine dignain, Dicunt quod Rhetorica, aut Poësis, nobis dederit veteris Theologiae principes, Idem procul dubio de Apostolis dicturi, ni Paulus praeueniens negasset eam in persuasibilibus humanae sapientiae verbis esse, ne euacueretur Crux christi, Hi adeo constanter in Theologo grammaticam, linguas, et rhetoricam requirunt, vt hae res in eorum Theologia vtramque paginam impleant, Hoe nomine in coelum fertur Origenes, eo nomine placet liber, quod Purus, Castus, Elegans, Apud hos defenditur homo // si bonas literas [Ev] colat, reijcitur liber, si barbarus id est si non pure latmus Malunt dum loquuntur non intelligi, quam a latinitate vel transuersum vnguem deflectere, Mirabatur quod linguain hebraeam adeo populariter in bonarum (vt vocant) literarum collegium admittant, quam Hieronymus totiens barbaram vocat l), et quam sine certo detrimento latinae puritatis discere non valuisse clamat2), His pai um placet quod dicendi fluuius in rebus diuinis, et ecclesiae dogmatibus, alueo et ripis coerceatur, quod non libere cuiuis quoduis liceat asserere vel negare, his displicent leges et canones, et penae contra haereticos et scismatieos decretae, dicunt non rationibus sed terroribus defendi dogmata ecclesiae3), Hi sese sufficienter purgatos putant, si quod vno loco affirmant, alio negent, vel dubitent, volunt in commentarijs esse libertatem dicendi, suam vel alterius opinio-

1) Erasmus betitelt hier den «leermeester" van Latomus als «falsus homo en zegt: «quasi Plautus non vocarit et Romanum sermonem, barbarum". Apologta, II,

num. 116, col. 104 seq.

2) Erasmus: «quasi non idem usu veniat in Graecis Auctoribus diutius versan .

Ibidem, col. 105. .

3) Erasmus: ««viaSs tzvtz yi 6 yépuv, quanquam hie nihil video quod ad

me pertineat. Ut recte coerceatur haereticorum pertinacia, Episcoporum severitate, aut ministerio profani magistratus, certe Theologorum est docere. Et Augustinus in Epistolis nullo pacto probat, ut haeretici cogantur tantum, non doceantur. Neque raro, neque indiligenter intercedit pro Donatistis, saevissimis non haereticis modo, verum etiam latronibus, ne saeviretur a praefectis in ïllorum corpora. Postremo non protinus haereticum est quod nobis non placet, quando saepe fieri videmus, ut quod huic sapit haerïsim, illi non sapiat: .... Cur autem negetur hoe Scriptoribus horum temporum, quod sibi postulat divus Thomas, cui hoe minus debetur veniae, quo doctior est ? Cur negetur libertas commentanorum in recensendis opinionibus, quam non solum appellat Hieronymus, sed qua nemo

recentiorum non utitur". Apologta, II, num. 117, col. 105.

III. 6

Sluiten