Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nem, dogmata se scribere negant, Qui si eandem veniam alijs darent in verbis, quam ipsi in rebus requirunt, non ita in barbaros stomachum purgarent, His parum theologicura esse videtur quaerere, an peccatum priuatio sit, an positio, vtrum malum sit ens, an non ens, et Dionysius parum ttieologus videtur, qui diuinum boni nomen celebrans, ipsum malum a toto entium catalogo excludit, Dicunt Apostolos ista nescisse, aut vt maxime sciuerint non docuisse, nee aduertunt, quod dum apostoli deum celebrant omnis boni, nullius autem mali autorem, necessario consequi vt malum priuationem dicant esse non positionem, et quum predicant omnia ex deo e9se, ipsumque visibilium et inuisibilium creatorem, peccatum vero aut malum ex ipso non esse, consequens esse, malum non esse ens, neque naturam, neque substantiam. AL. Vtraque sophistarum turba vtramque vere reprobat ac reijcit, cuin neutra veritatem teneat, quod mirum videtur. 10. Nonne aliquando a dialecticis audisti nonnunquam duas contrarias esse simul falsas, et in philosophia morali duo vicia contraria de medio, ceu regione vacua contendere, licet vtrumque inedij expers sit, eo quod vtrumque magis conetur alterum a medio excludere, quam in eo sese statuere. AL. Memini. 10. Propterea vt in principio dictum fuit, veritatis amatori sufficit ipsam veritatem sequi, ac firmis rationibus eam stabilire, nam oportet vnumquemque amplius eniti, qualiter ipse medium teneat, quam quomodo alterum in medio non esse demonstret. AL. Capio. 10. Senex dicebat ipsam theologiam neque dialecticam, neque gram // [E v] maticam, neque rhetoricam, neque partem aliquam esse hunianitus inuentae pliilosophiae, sed scientijs omnibus vti vt ancillis, et instrumentis, quae non tam illi necessaria sunt, quam ipsa istis est, quae quidem etiam ipsa per seipsam quiddam grammaticae, dialecticae, rhetoricae proprium ac peculiare possidet, quod nulli arti mere humanae acceptum fert, et de dialectica nominatim dicit Robertus Holkot, et alij quidam non comtemnendi tbeologi speculatiui, Quemadmodum enim inetaphysica secundum philosophos gentiles (et ita res habet) omnium scientiarum humanitus inuentarum prima et liberrima est, quae alijs scientijs non eget, quin potius contra par ticulares scientiae, ab ea sua petunt principia, et in eam suos fines dirigunt, sic et multo amplius sentiendum de sacratissima ïheologia, quod ab huiusnoodi artibus non pendet, sed potius eius augustae celsitudini sese omnis ars et scientia substernit, atque vt charitas nulla moralium virtutum est, neque eis quicquam debet aut acceptum fert, sed contra illa istas format, mouet, viuificat, perficit, in seipsa virtute continens, quicquid perfectionis inorales liabent, vlterius peculiare et proprium aliquid possidet, quo virtutes omnes naturales moralesque praecellit, ita sacra Tbeologia omnium artium

Sluiten